sobota 12. října 2013

Andělé a místo: Ferrariensis


Sylvester Ferrariensis (1474 – 1528) se otázkou umístění andělů zabývá v rámci diskuse boží všudypřítomnosti ve svém komentáři  Sumě proti pohanum kn. III, kap. 68 (dvoj-str. 309a až 312a), která pochází asi z r. 1516. Zde jsou úryvky z relevantních pasáží:

"saepe numero dicitur a S. Thoma quod Deus et quaelibet substantia spiritualis est in loco per operationem, quia videlicet ipsa substantia est id quod est in loco, operatio vero est sibi ratio existendi in loco, sicut substantia corporis continetur loco, dimensio vero est sibi ratio, quod a loco contineatur: et sicut non oportet substantiam corpoream prius esse in loco quam propriis dimensionibus attingat locum, sed utrumque simul est unum sicut quo, alterum sicut quod, ita non oportet Deum et substantiam spiritualem prius esse in loco quam operetur in loco, sed utrumque simul est in loco, substantia sicut quod, operatio vero sicut quo. Licet enim operari praesupponat esse, non tamen operari in loco praesupponit esse in loco in spiritualibus, sicut licet quantitas praesupponat substantiam in qua sit, non tamen quantitatem esse in loco sive contingere locum praesupponit substantiam esse in loco, sed e converso." (str. 310a, vlevo, C)

"Considerandum ... quod in doctrina S. Thomae dubium admodum est, quid nomine operationis intelligat, dum inquit, quod substantia intellectualis est in loco per operationem. Capreolus enim in 2. distinct. q. 1 secundi, tenet quod nomine operationis intelligitur non solum vera operatio transiens, sed quaecunque unitio ad coelum, aut praesidentia aut quodcumque aliud per modum operationis transeuntis in rem corpoream locatam designatum: et sumit fundamentum ex verbis S. thomae Quod.1.ar.4 ubi ait per operationem esse intelligendum non solum motionem, sed quamcumque unitionem qua sua virtute substantia se unit corpori praesidendo vel continendo vel quocumque alio modo. [NA OKRAJI: Cajetan ST Iq52a1] alii vero dicunt, quod nomine operationis intelligitur alterum istorum trium, scilicet aut continuata exterior operatio, aut continuata attentio cum interruptione exteriori operationis, sicut angeli custodiantes homines continue attendunt ut res bene succedat, licet non continua operatione exteriori ibi aliquid agant, aut habituali applicatio angeli ad operationem, quia scil. virtus unius sit in ultima dispositione ad opus, et deducta sint omnia impedimenta. Quodcumque istorum affuerit, dicitur angelus esse in loco per operationem ... Mihi autem, salvo melori iudicio, videtur, quod nulla istarum expositionum sit ad mentem S. Thomae. ... (str. 310a, vlevo D/E)

"Ex quo patet quod ad hoc, ut angelus dicatur esse in aliquo loco, non sufficit ut habeat continuatam attentionem ad locum, aut sit proxime dispositus ad operandum, deductaque sint omnia impedimenta, sed requiritur ut ibi aliquid agat exterior actionis. Unde et 2. Sent. d. II q. 1 ar. 4 ad quintum diciture quod angelus quamvis non semper sit praesens, potest tamen semper per custodire inquantum effectus eius manet post actionem suam. Propter quod videtur mihi dicendum, quod nomine operationis debeat intelligi operatio transiens, qua effectus aliquis in loco aut re locata producitur, ita quod angelus ibis est ubi operatur tali operatione. Si autem nulla tali operatione agit in aliquem locum, nullo modo dicitur ibi esse: unde si nullibi operatur, hoc modo nullibi." (str. 310, vpravo B)

Ferrariensis dále probírá - mimo jiné - i druhý a třetí artikulus ST q. 52. Nakonec se odvolává na Capreola:

"Alia argumenta facit Scotus in Secundo, dist. 2, q. 6 ad probandum quod angelus non est in loco per operationem: sed illa plenissime soluta sunt a Capreolo et aliis Thomistis, ideo illa pretermittenda duxi, praesertim quia ex dictis facile eorum solutio haberi potest." (p. 312a, vlevo B)

Aktualizace (22-05-2014): Všiml jsem si, že Ferrariensis je online přístupný i v editio Leonina. Téma lokace andělů nezařadil do II, c. 56 (kde se věnuje způsobu jakým mohou být andělé spojeni s tělesy), ale až do III, c. 68.

Žádné komentáře:

Okomentovat

Licence Creative Commons
Poznámky pod čarou, jejímž autorem je Daniel D. Novotný, podléhá licenci Creative Commons Uveďte autora-Nevyužívejte dílo komerčně-Zachovejte licenci 3.0 Česko .
Vytvořeno na základě tohoto díla: poznamkypodcarou2012.blogspot.com